- ACERRA
- ACERRAara fuit, finitore Festô, quae ante mortuum poni solebat, ut in illa defuncti amici quottidie odores incenderent. Alii dicunt, arculam fuisse thurariam, ubi videl. tus reponebant. Sic Glossarium vetus, Accerrathuraria, λιβανωτρίς. De illa, legem XII. Tabb. neve acerrae adbiberentur, interpretatur Hottomannus: de Aris potius accipiendum id dicens, ut vetet lex, aras, quae proxime sepulchra fierent, cum ture incensisque odoribus obiri. Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 8. c. 6. Et quidem exAcerrâ eminutis digitis acceptum tus iniciebant aris, qui cultu suô vulgariter defungebantur: at qui religiosius Deos venerari volebant, uti coetera omnia luxuriose praestabant, sic et non ture solum altaria cumulabant, vertim acerras ipsas thuris in ea infundebant, Arnob. l. 2. adv. Gent. Acerras omnes thuris plenis coniciatis altaribus. Id quod adolere proprie, item augere aram, dictum. Imo nec Acerris contentis plenâ lance nonnumquam effusum tus, discimus ex Ovid. de Ponto l. 4. Eleg. 8.Nec quae de parva pauper Dîs libat acerraTbura, minus grandi quam data lance valent.Et Eleg. 9.Thuraque mente magis plenâ, quâm lance dedissem,Ter quater Imperii laetus honore tui etc.Vide Desid. Heraldum ad Arnob. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.